Latin · ~2 min
13.25.31 to 13.25.32
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.25.31-32
Not analysed yet
Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose praedam pro manubiis et manubias pro praeda posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus. Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt.