Latin · ~2 min
Book 13, Chapter 25
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.25.7
Not analysed yet
Ac deinde ad eum convertit qui manubias esse praedam dixerat, et: Videturne tibi, inquit, utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait: Δὶς ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ σοφὸς Αἰσχύλος. Ἥκω γὰρ εἰς γῆν, φησι. ,καὶ κατέρχομαι· Ἥκω δὲ ταὐτόν ἐστι τῷ κατέρχομαι. Νὴ τὸν Δίʼ, ὥσπερ γʼ εἴ τις εἴποι γείτονι, Χρῆσον σὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον?