Latin
13.25.a to 13.25.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.25.a-3
Not analysed yet
Quaesitum tractatumque, quid sint manubiae; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus. IN fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circumundique inaurata equorum atque signorm militarium, subscriptumque est: Ex manubiis. Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur—quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie manubiarum illa inscriptio. Tum quispiam qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis: Ex manubiis, inquit, significat ex praeda; manubiae enim dicuntur praeda quae manu capta est. Etiamsi, inquit Favorinus,