# Noctes Atticae 13.29.5-6

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 13.29.5 to 13.29.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/13.29.5

Ea nos omnia quae Fronto dixit, cum ita ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus, Videte tamen, inquit, ne existimetis, semper atque in omni loco mortales multos pro multis hominibus dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis Satura proverbium τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον. Hoc iudicium Frontonis, etiam in parvis minutisque vocabulis, non praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
