Latin · ~2 min
Book 13, Chapter 6
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.6
Not analysed yet
Quid veteres Latini dixerint quas Graeci προσῳδίας appellant; item quod vocabulum arbarismi non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici. QUAS Graeci προσῳδίας dicunt, eas veteres docti tum notas vocum, tum moderamenta, tum accentiunculas, tum voculationes appellabant; quod nunc autem barbare queen loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed rusticum, et cum eo vitio loquentes justice loqui dictitabant. P. Nigidius in Commentariis Grammaticis: Rusticus fit sermo, inquit, si adspires perperam. Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo barbarismus, qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt an dixerint, nondum equidem inveni.