Latin · ~2 min
Book 13, Chapter 8, lines 13.8.3-13.8.5
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.8.3-5
Not analysed yet
Versus Afrani sunt in togata, cui Sellae nomen est: Usús me genuit, máter peperit Mémoria, Sophiám vocant me Grái, vos Sapiéntiam.
Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum: Ego odi homines ígnava opera et phílosopha Senténtia.
Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat quam quod homines ignavi ac desides, operti barba et pallio, mores et emolumenta philosophiae in linguae verborumque artes converterent et vitia facundissime accusarent, intercutibus ipsi vitiis madentes.