Latin · ~1 min
13.8.a to 13.8.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.8.a-1
Not analysed yet
Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit. EXIMIE hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque Sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Usus et Memoriae dixit.