Latin · ~2 min
Book 13, Chapter 9
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.9.4
Not analysed yet
Ibi de his stellis quae appellantur suculae hoc scriptum est: Adeo, inquit, veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas quae in capite tauri sunt propterea suculas appellarint, quod eas Graeci ὑάδας vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia quae Graece sues Latine dicantur. Sed ὑάδες, inquit, οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν (id est, non a subus), ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo quod est ὕειν, appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua ὕειν dicitur.