Latin · ~4 min
14.1.16 to 14.1.19
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.16-19
Not analysed yet
qui eodem illo tempore nati fuissent—si isto, inquit, modo observari coeptum et ex ea observatione conposita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere. Dicant enim quot tandem annis vel potius quot saeculis orbis hic observationis perfici quiverit. Constare quippe inter astrologos dicebat, stellas istas quas erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem abitu simul omnes reverti unde profectae sunt, ut neque ullus observationis tenor neque memoriae ulla effigies litterarum tanto aevo potuerint edurare. Atque illud etiam cuimodi esset considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret quo primum tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quaerebatque qui conveniret diversam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret.