Latin · ~2 min
14.1.21 to 14.1.22
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.21-22
Not analysed yet
Quo autem, inquit, pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae fortunarumque eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur? Quod si id fieri potest eaque diversitas atque varietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum qui post nascentur exordia imparilitas haec turbat observationem omnisque ratio disciplinae confunditur.