Latin · ~2 min
14.1.24 to 14.1.25
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.24-25
Not analysed yet
Ac si, inquit, potuisse praedici adfirmant Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere, quisnam ibi ludentium vincat? An videlicet magna sciunt, parva nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt? Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo, inquit, mili respondeant quid in hac totius mundi contemplatione, prae tantis naturae operibus, in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent?