# Noctes Atticae 14.1.26

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 14, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/14.1.26

Atque id velim etiam, inquit, ut respondeant: si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si idcirco gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt peto, inquit, respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
