Latin · ~2 min
14.1.27 to 14.1.28
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.27-28
Not analysed yet
Ad postremum autem et quid esset quod adversum hoc dici posset requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diversis stellarum motibus in vitam editi, regionibus sub quibus geniti sunt longe distantibus, omnes tamen isti, aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu obruti, eodem genere mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent. Quod scilicet, inquit, numquam eveniret, si momenta nascendi singulis adtributa suas unumquidque leges haberent.