Latin
Book 14, Chapter 1, lines 14.1.34-14.1.35
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.34-35
Not analysed yet
Praeter haec autem quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poetarum veterum testimonia, quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur. Ex quibus est Pacuvianum illud: Nám si quae eventúra sunt provideant, aequiperént Ioui, item Accianum illud:
Nihil (inquit) crédo auguribus, qui aúres verbis dívitant
Aliénas, suas ut aúro locupletént domus.
Idem Favorinus, deterrere volens ac depellere adulescentes a genethliacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi argumentis concludebat: