Latin · ~2 min
Book 14, Chapter 2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.2.21
Not analysed yet
Quod autem ad pecuniam pertinet quam apud iudicem peti dixisti, suadeo hercle tibi, utare M. Catonis, prudentissimi viri, consilio, qui, in oratione quam Pro L. Turio contra Cn. Gellium dixit, ita esse a maioribus traditum observatumque ait, ut si quod inter duos actum est neque tabulis neque testibus planum fieri possit, tum apud iudicem qui de ea re cognosceret, uter ex his vir melior esset quaereretur et, si pares essent seu boni pariter seu mali, tum illi unde petitur crederetur ac secundum eum iudicaretur.