# Noctes Atticae 14.6.4

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 14, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/14.6.4

et quorum ibi nominum παραστιχίς reperiatur; et quis adeo versus sit, qui per singula vocabula singulis syllabis increscat; ac deinde qua ratione dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et ex quinque operimentis quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est summum sit an medium, et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit Aonia, quod Aegyptus Aeria, quod Creta quoque eodem nomine Aeria dicta sit, quod Attice Ἀκτή, quod Corinthus Ephyre, quod Macedonia Ἠμαθία, quod Thessalia Αἱμονία, quod Tyros Sarra, quod Thracia ante Sithonia dicta sit, quod Paestum Ποσειδώνιον.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
