Latin
14.6.a to 14.6.2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.6.a-2
Not analysed yet
Cuimodi sint quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis. HOMO nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatus Adiutum, inquit, ornatumque volo ire Noctes tuas; et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem quantum liberet rerum memoria dignarum. Accipio cupidus et libens, tamquam si copiae cornum nactus essem, et recondo me penitus, ut sine arbitris legam.