Latin · ~3 min
14.7.a to 14.7.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.7.a-3
Not analysed yet
Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse Εἰσαγωγικόν, de officio senatus habendi. GNAEO POMPEIO consulatus primus cum M. Crasso designatus est. Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem, familiarem suum, rogavit uti commentarium faceret Εἰσαγωγικόν—sic enim Varro ipse appellat—, ex quo disceret quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret. Eum librum commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse Varro ait in litteris quas ad Oppianum dedit, quae sunt in libro Epistolicarum Quaestionum quarto, in quibus litteris, quoniam quae ante scripserat non comparebant, docet rursum multa ad eam rem ducentia.