# Noctes Atticae 15.12.a-2

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 15.12.a to 15.12.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/15.12.a

Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus. C. GRACCHUS cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in contione habuit. Ea verba haec sunt: Versatus sum, inquit, in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, et in convivio liberi vestri modestius erant quam apud principia.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
