Latin · ~3 min
Book 15, Chapter 15
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.15
Not analysed yet
Passis velis et passis manibus dixisse veteres non a verbo suo, quod est patior, sed ab alieno, quod est pando. AB eo quod est pando passum veteres dixerunt, non pansum, et cum ex praepositione expassum, non expansum. Caecilius in Synaristosis: Heri vero prospexisse eum se ex tégulis, Haec nuntiasse et flámmeum expassúm domi Capillo quoque esse mulier passo dicitur, quasi porrecto et expanso, et passis manibus et velis passis dicimus, quod significat diductis atque distentis. Itaque Plautus in Milite Glorioso, a littera in e mutata per compositi vocabuli morem, dispessis dicit pro eo, quod est dispassis: Credo égo istoc exempló tibi esse pereundum extra pórtam, Dispéssis manibus pátibulum cum habébis.