Latin
Book 15, Chapter 20
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.20.10
Not analysed yet
Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: οὔποτʼ ἂν σὸν μνῆμα, Εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.