Latin · ~2 min
Book 15, Chapter 27
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.27.5
Not analysed yet
Item n eodem libro hoc scriptum est: Cum ex generibus hominum suffragium feratur, curiata comitia esse, cum ex censu et aetate centuriata, cum ex regionibus et locis, tributa; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.