Latin
15.4.a to 15.4.2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.4.a-2
Not analysed yet
Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est. IN sermonibus nuper fuit seniorum hominum et eruditorum, multos in vetere memoria altissimum dignitatis gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despicatissimos. Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, quantae fuerunt quae de Ventidio Basso scripta sunt: