Latin · ~2 min
15.5.5 to 15.5.8
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.5.5-8
Not analysed yet
Quod significare autem volunt qui profligatum dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus. Eius verba haec sunt: Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum. Item infra: Nam ipse Caesar quid est quod in ea provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat? Idem Cicero in Oeconomico: Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est.