# Noctes Atticae 15.7.a-2

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 15.7.a to 15.7.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/15.7.a

Observatum esse in senibus quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium. OBSERVATUM in multa hominum memoria expertumque est, senioribus plerisque omnibus sexagesimum tertium vitae annum cum periculo et clade aliqua venire aut corporis morbique gravioris aut vitae interitus aut animi aegritudinis. Propterea, qui rerum verborumque istiusmodi studio tenentur eum aetatis annum appellant κλιμακτηρικόν.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
