Latin · ~6 min
16.10.11 to 16.10.16
Aulus Gellius, Noctes Atticae 16.10.11-16
Not analysed yet
Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset. Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit; nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem frequentarent. Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicae temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret. Adsiduus in XII. Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus, id est, aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate. Verba autem Sallusti in Historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque oportunissimus.