Latin
Book 16, Chapter 17
Aulus Gellius, Noctes Atticae 16.17.2
Not analysed yet
Sed praeter hanc causam M. Varro in libris divinarum aliam esse tradit istius nominis rationem: Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quae prima in Vaticano syllabast idcircoque vagire. dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.