Latin · ~2 min
16.3.9 to 16.3.10
Aulus Gellius, Noctes Atticae 16.3.9-10
Not analysed yet
In eodem libro Erasistratus vim quandam famis non tolerabilem, quam Graeci βούλιμον appellant, in diebus frigidissimis multo facilius accidere ait quam cum serenum atque placidum est, atque eius rei causas, cur is morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas dicit. Verba quibus id dicit, haec sunt: Ἄπορον δὲ καὶ δεόμενον ἐπισκέψεως καὶ ἐπὶ τούτου καὶ ἐπὶ τῶν λοιπῶν βουλιμιώντων, διὰ τί ἐν τοῖς ψύχεσιν μᾶλλον τὸ σύμπτωμα τοῦτο γίνεται ἢ ἐν ταῖς εὐδίαις;