# Noctes Atticae 16.5.11-12

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 16, Chapter 5, lines 16.5.11-16.5.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/16.5.11

Meminisse autem debebimus id vocabulum non semper a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista de qua diximus proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii: Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae:
non enim vestibulum priorem partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, vestibulum et fauces, ex quibus vestibulum appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
