Latin · ~7 min
16.5.a to 16.5.10
Aulus Gellius, Noctes Atticae 16.5.a-10
Not analysed yet
Vestibulum quid significet; deque eius vocabuli rationibus. PLERAQUE sunt vocabula quibus vulgo utimur, neque tamen liquido scimus quid ea proprie atque vere significent; sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti, videmur magis dicere quod volumus, quam dicimus; sicuti est vestibulum, verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum. Animadverti enim quosdam hautquaquam indoctos viros opinari vestibulum esse partem domus primorei, quam vulgus atrium vocat. C. Aelius Gallus, in libro De Significatione verborum Quae ad Ius Civile pertinent secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita. Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt. Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est: Ve particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem. Nam vetus et vehemens, alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. Vescum autem, quod ex ve particula et esca copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit. Aliter enim Lucretius vescum salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius vescum appellat cum edendi fastidio. Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset. In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra aedis erant. Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione vestibula appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in domum intromitterentur.