Latin · ~7 min
Book 16, Chapter 7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 16.7
Not analysed yet
Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latina quaeri solet. LABERIUS, in mimis quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter. Nam et mendicimonium dicit et moechimonium et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat: manuari (inquit) pudorem perdidisti, multaque alia huiuscemodi novat. Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis: Tóllet bona fide vos Orcus nudas in catómum. Et elutriare lintea et lavandaria dicit, quae ad lavandum sint data, et: coicior (inquit) in fullónicam, et: Quid próperas? ecquid praecurris, caldónia? Item in Restione talabarriunculos dicit, quos vulgus talabarriones, item in Compitalibus: malas malaxavi, item in Cacomnemone: Hic est (inquit) Íille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex África Vénientem excepísse tibi narrávi, item in mimo, qui inscribitur Natalicius, cippum dicit et obbam et camellam et pittacium et capitium: Induis (inquit) cápitium tunicaé pittacium. Praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit. Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem levennam pro levi. Item in Necyomantia cocionem pervulgate dicit, quem veteres arillatorem dixerunt. Verba Laberi haec sunt: Duas uxores? hercle hoc plus negóti est, inquit cócio; Séx aediles viderat. Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo; emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti novicii semidocti. Verba ex eo mimo adposui: Quíd est ius iurandum? emplastrum aeris álieni.