Latin · ~2 min
Book 17, Chapter 1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.1.11
Not analysed yet
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.