Latin · ~2 min
17.11.a to 17.11.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.11.a-1
Not analysed yet
Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis. ET Plutarchus et alii quidam docti viri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, Platonem scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in vesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis suis scriberet: Τέγγε πνεύμονα οἴνῳ· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,