Latin
17.14.a to 17.14.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.14.a-3
Not analysed yet
Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores. PUBLILIUS mimos scriptitavit. Dignus habitus est qui subpar Laberio iudicaretur. C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores sibi esse Publili quam Laberii mimos praedicaret. Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae,