Latin · ~6 min
Book 17, Chapter 15
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.15
Not analysed yet
Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgavit, scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medellaque ellebori candidi et nigri. CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam vigoremque mentis labefaceret; tanta cura tantoque apparatu sui vir ingenio praestanti ad refellenda quae scripserat Zeno aggressus; idque cum in historia Graeca legissem, quod elleboro candido scriptum erat, quid esset quaesivi. Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes, candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in virgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et ventrem superiorem vomitionibus purgari; nigro alvum, quae inferior vocatur, dilui, utriusque esse hanc vim, ut humores noxios in quibus causae morborum sunt extrahant. Esse autem periculum ne inter causas morborum, omni corporum via patefacta, ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, effluant amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat. Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris Naturalis Historiae scripsit. Propterea Livium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum qui comitialis dicitur pateretur, Anticyram navigasse et in ea insula elleborum bibisse ait, atque ita inorbo liberatum. Praeterea scriptum legimus Gallos in venatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictae, exanimatae ferae teneriores ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium vulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur.