# Noctes Atticae 17.19.a-2

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17.19.a to 17.19.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/17.19.a

Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris, disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium rerum longe saluberrima. Favorinum ego audivi dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque istos, qui philosophari viderentur, philosophos esse huiuscemodi ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν; id significat factis procul, verbis tenus. Iam illud est vehementius quod Arrianus solitum eum dictitare, in libris quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
