Latin · ~3 min
17.2.10 to 17.2.12
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.2.10-12
Not analysed yet
Sole occaso non insuavi vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in Duodecim autem Tabulis verbum hoc ita scriptum est: Ante meridiem causam coniciunto, cum perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, sol occasus suprema tempestas esto. Nos, inquit, in medium relinquemus. Vulgus in medio dicit; nam vitium esse istuc putat et, si dicas in medium ponere, id quoque esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat; Graece quoque θεῖναι εἰς μέσον, vitium id non est. Postquam nuntiatum est, inquit, ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit. In Gallos mundius subtiliusque est quam cum Gallis aut contra Gallos; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.