Latin · ~4 min
17.20.4 to 17.20.8
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.20.4-8
Not analysed yet
Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi Heus, inquit, tu, rhetorisce,—sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse,—videsne, inquit, ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione devinctum? Habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? Sed hos, inquit, tamen numeros censeo videas ὁδοῦ πάρεργον. Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum. Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam; atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quae in Platonis oratione demiramur non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis verbis eius effinximus: