Latin
17.21.17 to 17.21.30
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.21.17-30
Not analysed yet
Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit. Hostes tunc populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi. In hoc tempore nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem vixerunt. Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus. Set ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuit et Veios cepit; ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit, cum Galli Romam praeter Capitolium ceperunt. Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione, et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, damnatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est; eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est. Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani Lacedaemonios duce Epaminonda apud Leuctra superaverunt ac brevi post tempore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem. Circa annum deinde urbis conditae quadringentesimum Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus est paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium Siciliae tyrannum posteriorem profectus est; post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses vicit.