Latin · ~2 min
Book 17, Chapter 3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.3.4
Not analysed yet
Maiorem illi risum subiciunt, neque id desierunt, nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus Humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est: Ego σπάρτα apud Homerum non plus spartum significare puto quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; sed hi plerasque naves loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus σπάρτα appellabant.