# Noctes Atticae 17.5.4

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 17, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/17.5.4

Nam beneficos, inquit, et liberales sumpsit ad confirmandum id quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoque consilio benignus liberalisque sit? utrum, quia mutuam gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
