Latin
17.6.10 to 17.6.11
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.6.10-11
Not analysed yet
Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem servum recepticium, hoc est proprium servum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo. Plura dicere quibus hoc nostrum tuear supersedeo; ipsa enim sunt per sese evidentia et quod a Verrio dicitur et a nobis; quod utrum ergo videbitur cuique verius, eo utatur.