Latin · ~2 min
Book 17, Chapter 7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.7.8
Not analysed yet
Sic igitur, inquit, etiam istud quod in lege est; si dividas separesque duo verba haec subruptum et erit, ut sic audias subruptum erit, tamquam certamen erit aut sacrificium erit, tum videbitur lex in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut subruptum erit non duo, sed unum verbum sit idque unitum patiendi declinatione sit, Tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum.