Latin · ~3 min
17.8.13 to 17.8.17
Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.8.13-17
Not analysed yet
Ad hoc, si istaec quae calidiora sunt difficilius gelu coguntur, congruens est ut quae frigidiora sunt facile cogantur. Acetum autem omnium maxime frigorificum est atque id numquam tamen concrescit. Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in levitate est? Faciliora enim ad coeundum videntur quae levatiora levioraque sunt. Praeterea id quoque ait quaeri dignum, cur fluviorum et fontium aquae gelu durentur, mare omne incongelabile sit. Tametsi Herodotus, inquit, historiae scriptor, contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem, scribit mare Bosporicum, quod Cimmerium appellatur, earumque partium mare omne quod Scythicum dicitur, gelu stringi et consistere. Dum haec Taurus, interea puer venerat et aula deferbuerat tempusque esse coeperat edendi et tacendi.