# Noctes Atticae 17.8.a-12

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 17.8.a to 17.8.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/17.8.a

In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam et quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur. PHILOSOPHUS TAURUS accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei ubi iam vesperaverat; id enim est tempus istic cenandi. Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae. Ea quodam die ubi paratis et expectantibus nobis adlata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere. Erat is puer genere Atticus, ad annos maxime natus octo, festivissimis aetatis et gentis argutiis scatens. Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert convertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulae manum: nullum inde ibat oleum. Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum vehementius iterum in aulam vertit; idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice μὴ γελᾶτε, inquit, ἔνι τοὔλαιον· ἀλλʼ οὐκ ἴστε, οἷα φρίκη περὶ τὸν ὄρθρον γέγονε τήμερον; κεκρυστάλλωται. Verbero, inquit ridens Taurus, nonne is curriculo atque oleum petis? Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: Aula, inquit, oleo indiget et, ut video, intolerandum fervit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus cur oleum quidem saepe et facile, set vina rarenter congelascant? Atque aspicit me et iubet quid sentiam dicere. Tum ego respondi coniectare me vinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quaedam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem. Est quidem, inquit Taurus, ita ut dicis; nam ferme convenit vinum, ubi potum est, calefacere corpora. Sed non secus oleum quoque calorificum est neque minorem vim in corporibus calefaciendis habet.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
