Latin · ~1 min
18.10.6 to 18.10.7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.10.6-7
Not analysed yet
sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es; non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audivi venam pro arteria dicere. Fac igitur ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo. et cum dis bene volentibus opera tua sistas hunc nobis sanum atque validum quam citissime.