# Noctes Atticae 18.10.a-4

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 18.10.a to 18.10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/18.10.a

Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum. IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram. Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram. Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque. Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret, Potes, inquit Tauro, tu quoque id ipsum comprehendere, ἐὰν ἅψῃ αὐτοῦ αὐτοῦ τῆς φλεβός quod nostris verbi profecto ita dicitur: si attigeris venam illius.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
