Latin · ~3 min
18.3.a to 18.3.4
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.3.a-4
Not analysed yet
Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset AESCHINES, vel acerrimus prudentissimusque oratorum qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusabat, nobile et inlustre consilium Lacedaemoniis dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem, virtute atque aetate magna praeditum. Populus, inquit, Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum deliberabat. Tum exsurgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae vitae diffamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis. Consilium quod dabat, quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab universis et conplacitum est futurumque erat ex eius sententia populi decretum.