Latin
Book 18, Chapter 4
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.4.6
Not analysed yet
Tum ille rictu oris labearumque ductu contemni a se ostendens et rem de qua quaereretur et hominem ipsum qui quaereret, Priscorum, inquit, et remotorum ego verborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum quae proculcata vulgo et protrita sunt. Ipso illo quippe Cn. Lentulo stolidior est et vanior qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et stoliditatem.