Latin · ~3 min
18.5.8 to 18.5.12
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.5.8-12
Not analysed yet
pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum cui insideretur equitem dixerunt. Propterea equitare etiam, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur. Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, ecum equitare dicit his versibus: Quis hunc currere equum nos atque equitare videmus, His equitat curritque; oculis equitare videmus; Ergo oculis equitat. Sed enim contentus, inquit, ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, equusne an eques scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae vetustatis, quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et eques, non equus, scriptum in eo versu inveni. Hoc tum nobis Iulianus et multa alia lucide simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.